- ADONIA
- ADONIAorum, festa Adonidi dicata. Amm. Marcellin. l. 22. c. 9. Evenerat iisdem diebus, annuô cursu completô, Adonia clebrari, ritu veteri, Amasiô Veneris (ut fabulae fingunt) apri dente serali deletô.Cum planctu autem celebrabantur ad luctum Veneris repraesentandum. Cuiustnodi Adomia, celebrata olim a Babyloniis, Syris ac Aegyptiis; in quibus Venus Salambo appellata est, ut quod epitheton erat proprium Veneris, ademptum Adonium plangentis. Hinc Salambonem exhibere, quâ phrasi de Heliogabalo utitur Ael. Lamprid. in Vita eius, c. 7. Salambonem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit; est Venerem imitari, dum Adonidem luget ac plangit. Quod, addit Lampridius, omen fuit imminentis ei exitii. Quemadmodum et de Iuliani adventu Antiochiam Amm. Matcellin. ait loc. cit. Evenerat iisdem diebus, annuô cursu complctô, Adonia ritu veteri cclebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicum frugum. ET visum est triste, quod amplam urbem Principum domicilium introcunte Imperatore tum primum, ululabiles undique planctus et lugebres sonitus audiebantur. Videinfra in Salambo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.